- ANCHIMOLUS
- I.ANCHIMOLUSDux Lacedaemonius, contra Pifistratidas missus, in expeditione occisus est. Herodot. l. 5. Item, fil. Rhaeti, Marrubiorum Regis, qui Casperiâ novercâ corruptâ, ad Daunum Rutulorum Regem confugit, et Turnum contra Aeneam secutus est. Virg. l. 10. Aen. v. 388.------ Et Rhoeti de gente vetusta,Anchimolum. ---- ---- Vide supra Anchemolus.II.ANCHIMOLUSSophista apud elidem fuit, aquae potor, ac sicis tantummodo vesci solitus, nec tamen aliis imbecillior habebatur. Cael. Rhodig. l. 6. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.